- PATRIUS Apollo
- PATRIUS Apolloapud Servium ad Aen. l. 3. Alii in templo Apollinis cram fuisse inscriptam, ΠΑΤΠΙΟΓ ΑΣΟΛΛΩΝΟΞ, i. e. Patrii Apollinis. Ab hoc, quod Icadios Apollinis et Nymphae Lyciaefilius, cum in adultam aetatem venisset, primo regionem, in qua natus erat, a matre Lyciam nominavit; deinde inea urbem quoque Apollini condidit, sortes et cortinam conscravit, et ut illum patrem esse testaretur, Patora cognominavit. Inde cum Italiam peteret naufragiô vexatus delphini tergô exceptus dicitur, ac prope Parnassum montem delatus patri Apollim templum constituisse et a delphino locum Delphos appellâsse: aras deinde Apollini consecrâsse quas ferunt vulgo patrias dictas. Coeteras appellationis huius coniecturas vide ibid. adv. 332. Aliâ ratione
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.